monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 70
{XXXVI} in plenum autem probatio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima quae intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactae a #img|denarius.gif|img III ad img|denarius.gif|img# L, sativae summum #img|denarius.gif|img# XI, Erythraeae XVI - hanc volunt Arabicam intellegi -, Trogodyticae nucleo XVI S, ei vero quam odorariam vocant XII.